- BIBACUM
- BIBACUMGerman. urbs. Ptol. Bibrach, Villanovano. Civitas est Imperii a castore animali nomen adepta. Sub Pipino Francorum Rege pagus adhuc, A. C. 751. a Friderico II. Imperatore muris cincta est. Maximiliano I. Brugis captivo milites suô aere conductos, atrôque pannô vestitos misit, quaptopter Leonem aureum cum corona in insignibus accepit, cum autea castorem coronatum gereret, in campo caeruleo. Dein a Maximiliano II. ius signandi cerâ rubrâ quoque nactam, refert Limnaeus de Civ. Imp. Patria fuit Iohannis Brandmylleri, insignis apud Basilienses Theologi. longitud. 31. 51. latitud. 48. 00.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.